monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 37, 2
Sed absit, ut aut igni humano vindicetur divina sectae , aut doleat pati, in quo probatur. Si enim hostes exsertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis. Hesterni sumus et vestra omnia implevimus , urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum; sola vobis reliquimus templa. Possumus dinumerare exercitus vestros: unius provinciae plures erunt . Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur , si non apud istam disciplinam magis occidi liceret, quam occidere? Potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia ad versus vos dimicasse.